Georg Manceliuse luulet loeb Marju Leapajõe

 

 

ADONICVM
Ornatissimo et Doctissimo
Dn. RESPONDENTI,
de TERRA, communi Matre disserenti

Est homo terra,
est homo terrae
nil nisi massa,
fabrica massae.
Cur igitur sic
pectora turgent
dic HOMO, fastu?
Discito, terram
quam pede pulsas,
esse parentem,
unde creatus:
quaeque recondet
post obitum, te:
discito tandem.
Contrahito ergo
turgida vela, et
esto modestus.
Est homo terra,
est homo terrae
nil nisi massa,
abrica massae.
Hinc NICOLAE,
conamina laudo
et studium. De
matre benigna
disseris: unde
ex animo ti
gratulor, o PRYTZ.

Currente calamo sub meditationibus sa-
cris 11. April. Anno calamitatu<m> pleno
1633. l. scribb.
GEORGIUS MANCELIUS
SS. Th. Licentiatus, Prof. ord. ad
Divam B. Joann. Pastor primarius, et di-
strictus Dorpat. Praepositus.

Ilmunud kogus “O Dorpat, urbs addictissima musis … : Valik 17. sajandi Tartu juhuluulet” (2007)